Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXII. Principes seculi pessimis parcere non debent.

Item Ciprianus. [libro de exhortatione martyrii, c. 5.]
Si audieris in una ex ciuitatibus, quas Dominus
Deus tuus dabit tibi inhabitare illic, dicentes: Eamus, et
seruiamus Diis alienis, quos non nostis, interficiens
necabis omnes, qui sunt in ciuitate, cede gladii, et
incendes ciuitatem igni, et erit sine habitaculo in eternum:
non reedificabitur etiam nunc, ut auertatur Dominus ab
indignatione irae suae. Et dabit misericordiam tibi, et
miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris uocem
Domini Dei tui, et obseruaueris precepta eius. Cuius precepti
et uigoris memor Matathias interfecit eum, qui ad
aram sacrificaturus accesserat. Quod si ante aduentum
Christi circa Deum colendum et ydola spernenda hec precepta
sunt seruata, quanto magis post aduentum Christi
seruanda sunt, quando ille ueniens non uerbis nos hortatus
sit, sed et factis?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

939/940
Gehe zu Spalte: