Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVI. Querimonias ecclesiarum qui in dignitatibus agunt attentius debent audire.

Amministratores plane secularium dignitatum, qui ad
ecclesiarum tuicionem, pupillorum ac uiduarum protectionem,
rapaciumque refrenationem constituti esse proculdubio
debent, quotiens ab episcopis et ecclesiasticis uiris conuenti
fuerint, eorum querimonias attentius audiant, et secundum
quod necessitas expetierit absque negligentia examinent et
diligenti studio corrigant. Quod si Dei timorem pre oculis
non habentes negligere post secundam et tertiam ammonitionem
inuenti fuerint, omni communione usque ad condignam
se nouerint satisfactionem priuatos.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

937/938
Gehe zu Spalte: