Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. Malos conprimere, et bonos subleuare regum offitium est.

Item Ieronimus super Hieremiam. [ad c. 22.]
Regum est proprium, facere iudicium atque
iusticiam, et liberare de manu calumpniantium ui obpressos,
et peregrino pupilloque et uiduae, qui facilius
obprimuntur a potentibus, prebere auxilium. Et, ut curam
eis preceptorum Dei maiorem iniceret, intulit: "Nolite
contristare," ut non solum eripiatis, sed ne patiamini
quidem ut uestra conniuentia eueniat eos ab aliis contristari,
"et sanguinem innocentem non effundatis in loco
isto." Homicidas enim, et sacrilegos etc. Et post
pauca: "Si," inquit, "hec feceritis, o reges Iuda, tenebitis
pristinam potestatem."
V. Pars. Gratian. Ipsis autem principibus et potestatibus
fidem et reuerentiam seruari oportet, quam qui non exhibuerit
apud Deum premia inuenire non poterit.
Unde idem Ieronimus: [in epist. ad Titum, c. 2. ad
uers. Serui dominis]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

937/938
Gehe zu Spalte: