Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Quod sacerdotes efficere docendo non ualent; disciplinae terrore potestas extorqueat.

Item Ysidorus. [lib. III. Sent. de summo bono, c. 53.]
Principes seculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis
adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam
ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam
potestates necessariae non essent, nisi ut quod non preualent
sacerdotes efficere per doctrinae sermonem
potestas hoc inperet per disciplinae terrorem. Sepe per
regnum terrenum celeste regnum proficit, ut qui intra ecclesiam
positi contra fidem et disciplinam agunt rigore
principum conterantur, ipsamque disciplinam, quam ecclesiae
utilitas exercere non preualet, ceruicibus superborum
potestas principalis inponat, et, ut uenerationem


mereatur, uirtutem potestatis inpertiatur.
Cognoscant principes seculi Deo se debere esse rationem
reddituros propter ecclesiam, quam Christo tuendam
suscipiunt. Nam siue augeatur pax et disciplina ecclesiae
per fideles principes, siue soluatur, ille ab eis rationem
exigit, qui eorum potestati suam ecclesiam credidit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

935/936
Gehe zu Spalte: