Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Nonnumquam pocius peccat qui causam mortis prebet, quam ille, qui occidit.

Item.
Cum homo ab homine occiditur, multum distat, utrum
fiat nocendi cupiditate, uel iniuste aliquid auferendi (sicut
fit ab inimico, sicut a latrone), an ulciscendi uel obediendi
ordine (sicut a iudice, sicut a carnifice), uel euadendi
uel subueniendi necessitate, sicut interimitur latro a uiatore,
hostis a milite. §. 1. Et aliquando qui causa mortis
fuit pocius in culpa est, quam ille, qui occidit; uelut si
quispiam decipiat fideiussorem suum, atque ille pro isto
supplicium legitimum luat. Nec tamen omnis, qui causa
alienae mortis est, reus est. Velut si stuprum quisquam
petat, seseque, si non inpetrauerit, interimat?
Quid si filius timens patris pia uerbera precipitio pereat?
Quid si alius homine liberato, uel ne alius liberetur, sibi
ipsi mortem inferat? Num propter istas alienarum
mortium causas aut sceleri consentiendum est, aut uindicta
peccati, que non fit nocendi, sed corrigendi studio, etiam
paterna tollenda, aut opera misericordiae cohibenda
sunt? Hec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem,
non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimamus
uoluntatem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

935/936
Gehe zu Spalte: