Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Nulla fiat pro illis oratio, qui se ipsos interficiunt.

Item ex Concilio Bracarensi. [I., c. 34.]
Placuit, ut hii qui sibi ipsis uoluntarie aut per ferrum,
aut per uenenum, aut per precipitium aut per
suspendium, uel quolibet modo inferunt mortem,
nulla pro illis in oblatione conmemoratio fiat, neque
cum psalmis ad sepulturam eorum cadauera deducantur.
Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurpant. Similiter et
de his placuit fieri, qui pro suis sceleribus moriuntur.
Gratian. Inpenitentes subaudiatur. Idem in eodem
libro I:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

935/936
Gehe zu Spalte: