Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Qui Deo auctore bella gesserunt, preceptum non occidendi nequaquam transgressi sunt.

Si non licet priuata potestate alicui hominem occidere
innocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla
concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est,
et tanto fit nocentior, cum se occiderit, quanto innocentior
in ea causa fuit, qua se occidendum putauit. Nam si
Iudae merito factum detestamur, eumque ueritas iudicat,
cum se laqueo suspendit, sceleratae illius traditionis
auxisse pocius, quam expiasse conmissum, quoniam, de Dei
misericordia desperando exiciabiliter penitens, nullum
sibi salubris penitenciae locum reliquit: quanto magis a sua
cede se abstinere debet qui tali supplicio quid in se
puniat non habet? Iudas enim, cum se occidit, sceleratum
hominem occidit, et tamen non solum Christi, uerum etiam
suae mortis reus finiuit hanc uitam, quia, licet propter
scelus, alio tamen suo scelere occisus est. §. 1. Cur
autem homo, qui nichil mali fecit, sibi malefaciat, et se
ipsum interficiendo hominem interficiat innocentem, ne
alium patiatur nocentem, atque in se perpetret peccatum
proprium, ne in eo perpetretur alienum? Item: [c. 20.] §. 2.
In sanctis canonicisque libris nobis nusquam diuinitus
preceptum permissumue reperiri potest, ut uel ipsius inmortalitatis
adipiscendae, uel ipsius cauendi curandiue
causa nobismetipsis necem inferamus. Nam et
prohibitos nos esse intelligendum est, ubi lex ait: "Non
occides," presertim, quia non addidit, proximum tuum,
sicut falsum testimonium cum uetaret: "Falsum," inquit,
"testimonium non dices aduersus proximum tuum." Nec
ideo tamen, si aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium
dixerit, ab hoc se putauerit crimine alienum, quoniam
regulam diligendi proximum a semetipso accepit,
quandoquidem scriptum est: "Diliges proximum tuum
sicut te ipsum." Porro si falsi testimonii non minus reus
est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus proximum
hoc faceret, cum in eo precepto, quo falsum testimonium
prohibetur, aduersus proximum prohibeatur,
possitque non recte intelligentibus uideri non esse prohibitum,
ut aduersus se ipsum quisque falsus testis assistat:


quanto magis intelligendum est, non licere homini se
ipsum occidere, cum in eo, quod scriptum est: "Non occides,"
nichil deinde addito, nec ipse utique, cui precipitur,
intelligatur exceptus? Item: §. 3. "Non
occides," nec te, nec alterum. Neque enim qui se occidit
aliud quam hominem occidit. §. 4. Quasdam uero exceptiones
eadem ipsa diuina fecit auctoritas, sed his
exceptis, quos Deus occidi iubet, siue data lege, ad
personam pro tempore expressa iussione, siue ipse qui
occidit, ministerium debet iubenti, sicut gladius amminiculum
utenti. Et ideo nequaquam contra hoc preceptum
fecerunt, quod dictum est: "Non occides," qui Deo
auctore bella gesserunt, aut personam gerentes publicae
potestatis secundum ius legis, hoc est iustissimae rationis
inperium, sceleratos morte punierunt. Et Abraham non
solum non est culpatus crudelitatis crimine, uerum etiam
laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium nequaquam
scelerate, sed obedienter occidere. Et merito queritur,
utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte filiam,
que patri occurrit, occidit, cum id uouisset se inmolaturum,
quod ei uictori redeunti de prelio primitus
occurrisset. Nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum
cum hostibus ruina domus obpressit, nisi quia Spiritus
latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. His
igitur exceptis, quos uel lex iusta generaliter, uel ipse
fons iustitiae Deus specialiter iubet occidi, quisquis hominem
uel se ipsum uel quemlibet occiderit, homicidii crimine
innectitur. Item: [c. 26.] §. 5. Hoc dicimus, hoc asserimus,
hoc modis omnibus approbamus, neminem spontaneam
mortem sibi inferre debere, uelut fugiendo molestias temporales,
ne incidat in perpetuas; neminem propter aliena
peccata, ne hoc ipso incipiat habere grauissimum proprium;
neminem propter sua preterita peccata, que
magis in hac uita opus est, ut possint penitendo
sanari; neminem uelut desiderio melioris uitae, que post
mortem speratur, quia reum suae mortis melior post
mortem uita non suscipit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

933/934
Gehe zu Spalte: