Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Ex offitio non est peccatum hominem occidere.

De occidendis hominibus, ne ab eis quisque occidatur,
non michi placet consilium, nisi forte sit miles, aut
publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed
pro aliis, uel pro ciuitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima
potestate, si eius congruit personae. Qui uero repelluntur
aliquo terrore, ne mala faciant, etiam ipsis fortasse
aliquid prestatur. Hinc autem dictum est: "Non
resistamus malo," ne nos uindicta delectet, que alieno
malo animum pascit, non ut correctionem hominum
negligamus. Unde nec reus est mortis alienae, qui
cum suae possessioni murorum ambitum circumduxerit,
aliquis ex ipsorum usu percussus interiit.
Neque enim reus est Christianus, si bos eius aliquem
feriendo, uel equus calcem iaciendo aliquem occidat,
aut ideo non debent Christianorum boues habere
cornua, aut equus ungulas, aut dentes canes. Aut
uero, quoniam apostolus Paulus satis egit, ut in tribuni
noticiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis
preparatas, et ob hoc deductores accepit armatos, si
in illos scelerati homines incidissent, Paulus in effusione
sanguinis eorum suum crimen agnosceret? Absit,
ut ea, que propter bonum ac licitum facimus aut habemus,
siquid per hec preter nostram uoluntatem cuiquam
mali acciderit, nobis inputetur. Alioquin nec ferramenta
domestica et agrestia sunt habenda, ne quis ex


eis uel se uel alterum interimat, nec arbores plantandae,
ne quis se inde suspendat, nec fenestra
facienda, ne per hanc se quisquam precipitet. Et
quid plura conmemorem, cum ea conmemorando finire
non possem? Quid est in usu hominum bono ac
licito, unde non possit inrogari pernicies?
III. Pars. Gratian. Se ipsum autem perimere nulla
legis auctoritate alicui permittitur.
Unde Augustinus libro I. de ciuitate Dei: [c. 17.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

931/932
Gehe zu Spalte: