Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Preter supplicium mortis rei sunt puniendi.

Idem Marcellino. [epist. CLVIII.]
Pena illorum, quamuis de tantis sceleribus confessorum,
rogo te ut preter supplicium mortis sit, et propter
conscientiam nostram, et propter catholicam mansuetudinem
conmendandam. Ipse enim fructus ad nos peruenit confessionis
illorum, quia inuenit ecclesia catholica, ubi
erga atrocissimos inimicos seruet atque exhibeat lenitatem.
In tanta quippe crudelitate quecumque preter


sanguinem uindicta processerit, magna lenitas apparebit.
Quod etsi modo quibusdam nostris illa atrocitate conmotis
uidetur indignum, et quasi dissolutionis et negligentiae
simile, transactis tamen motibus animorum (qui recentioribus
factis solent turbulentius excitari) egregie luculenta
bonitas apparebit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

929/930