Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Mali non sunt interficiendi, sed flagellis emendandi.

Item Augustinus ad Marcellinum Comitem, de Donatistis
captis. [epist. CLIX.]
Circumcelliones illos, et clericos partis Donati, quos de
Yponensi ad iudicium pro factis eorum publicae disciplinae


causa deduxerat, a tua nobilitate conperi auditos,
et plurimos eorum de homicidio, quod in Restitutum catholicum
presbiterum conmiserunt, et de cede Innocentii alterius
catholici presbiteri, atque de oculo eius effosso et digito
preciso fuisse confessos. Unde michi sollicitudo maxima
incussa est, ne forte sublimitas tua censeat eos tanta legum
seueritate plectendos, ut qualia fecerunt talia patiantur.
Ideoque his litteris obtestor fidem tuam, quam habes in
Christo, per ipsius Domini nostri misericordiam, ut hoc
non facias, nec omnino fieri permittas. Quamuis enim
ob illorum interitum dissimulare possemus, quia
non accusantibus nostris, sed illorum notariis, ad quos
tuendae publicae pacis uigilantia pertinebat, presentati
uideantur examini; nolumus tamen passiones seruorum
Dei, quasi in alienae partis suppliciis uindicari; non
quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus
auferri, sed hoc magis sufficere uolumus, ut uiui et nulla
parte corporis truncati uel ab inquietudine insana ad sanitatis
otium legum cohercione dirigantur, uel a malignis
operibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem et
ista dampnatio; sed quis non intelligat magis beneficium
quam supplicium nuncupandum, ubi nec seuiendi relaxatur
audacia, nec penitendi salutaris medicina subtrahitur?
Inple, Christiane iudex, pii patris offitium, sic succensere
iniquitati memineris, ut non in peccatorum
atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum
uulneribus curandi adhibeas uoluntatem. Noli perdere paternam
diligentiam, quam in ipsa inquisitione seruasti,
quando tantorum scelerum confessionem non extendendo
eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus
flammis, sed uirgarum uerberibus eruisti, qui modus cohercionis
et a magistris artium liberalium, et ab ipsis
parentibus adhibetur, ut sepe etiam in iudiciis ab
episcopis solet haberi. Noli ergo atrocius uindicare quod
lenius inquirendi quam puniendi maior necessitas est.
Ad hoc enim et mitissimi homines facinus admissum
diligenter atque instanter examinare debent, ut quibus
parcant inueniant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

927/928
Gehe zu Spalte: