Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem nulli liceat aliquem occidere, illo
precepto probatur, quo Dominus in lege homicidium prohibuit,
dicens: "Non occides." Item in euangelio: "Omnis, qui
gladium acceperit, gladio peribit."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

C. I. Mali non sunt interficiendi, sed flagellis emendandi.

C. II. Preter supplicium mortis rei sunt puniendi.

C. III. Mali sunt prohibendi a malo, et cogendi ad bonum.

C. IV. Quies ecclesiae principum seueritate iuuatur.

[PALEA. C. V.

C. VI. In presentiarum nonnulli puniuntur, ne in eternum flagellentur.

C. VII. Qui rei sunt sanguinis ab ecclesia debent defendi.

C. VIII. Ex offitio non est peccatum hominem occidere.

C. IX. Qui Deo auctore bella gesserunt, preceptum non occidendi nequaquam transgressi sunt.

C. X. Nemini licet sibi manus inicere.

C. XI. De eodem.

C. XII. Nulla fiat pro illis oratio, qui se ipsos interficiunt.

C. XIII. Non est reus homicidii miles, qui potestati obediens hominem occidit.

C. XIV. Homicida est qui sponte occidit quos iudex iubet occidi.

C. XV. Sicut iure laudatur obedientia, ita reprehenditur qui sibi non concessa usurpat.

C. XVI. Bono animo offitia uindictae possunt inpleri.

C. XVII. Non est iniquus, sed humanus, qui crimen persequitur, ut hominem liberet.

C. XVIII. Quare sint instituta regia potestas et legalia tormenta.

C. XIX. Nonnumquam pocius peccat qui causam mortis prebet, quam ille, qui occidit.

C. XX. Quod sacerdotes efficere docendo non ualent; disciplinae terrore potestas extorqueat.

C. XXI. Et regia, et sacerdotalis defendant auctoritas que ad diuinam confessionem pertinent.

C. XXII. Sacerdotalis ammonitio quos corrigere non ualet secularis potentia corrigat.

C. XXIII. Malos conprimere, et bonos subleuare regum offitium est.

C. XXIV. Eterna mercede fraudatur qui fidem et reuerentiam potestatibus seruare contempnit.

C. XXV. Militaris disciplina regi omnia seruat.

C. XXVI. Querimonias ecclesiarum qui in dignitatibus agunt attentius debent audire.

C. XXVII. Contrariae fortitudines non solum homines sunt sed ultrices irae Dei.

C. XXVIII. Qui crudeles iugulat non est talis, qualis patientibus uidetur.

C. XXIX. Minister Domini est qui malos percutit in eo, quod mali sunt.

C. XXX. Non scelus admittit iudex, qui hominem uincit.

C. XXXI. Non sanguinem fundit qui homicidas et sacrilegos punit.

C. XXXII. Principes seculi pessimis parcere non debent.

C. XXXIII. Tribulationum flagellis aliquando perfidia castigatur.

C. XXXIV. Iniuria sacramentorum Christi a regibus est uindicanda.

C. XXXV. Diligentissimi rectores sunt, qui malos, ut a malo fugiant, persequuntur.

C. XXXVI. Non amatur seruus uel filius, cum non corripitur.

C. XXXVII. Innocentis offitium est nulli nocere, et peccantem punire.

C. XXXVIII. Non est misericors qui uiciis nutriendis parcit.

C. XXXIX. Enormia flagicia per seculi iudices corripiantur.

C. XL. Furta et cetera crimina a rege sunt cohibenda.

C. XLI. Non peccat qui ex offitio nocentem interficit.

C. XLII. Non qui ad bonum, sed qui ad malum cogit persequitur.

C. XLIII. Scismaticos et hereticos seculi potestates coherceant.

C. XLIV. Ab ecclesiae unitate diuisi a secularibus potestatibus coherceantur.

C. XLV. Iniquitas prauorum, quamuis bonis proficiat, tamen punienda est.

C. XLVI. In certamine, quod contra infideles geritur, quisquis moritur, celeste regnum meretur.

C. XLVII. Non sunt homicidae qui aduersus excommunicatos zelo matris ecclesiae armantur.

C. XLVIII. Pax ecclesiae mesticiam consolatur perditorum.

C. XLIX. Aliquando puniuntur peccata per populos diuino iussu excitatos.

Spalten:

927/928 - 947/948
Gehe zu Spalte: