Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LI. Vindicta, que ad correctionem ualet, non est prohibenda.

Item Augustinus de sermone Domini in monte, libro I.
[c. 37. et 38.]
Ea uindicta, non prohibetur, que ualet ad correctionem,
que etiam ad misericordiam pertinet, nec inpedit illud
propositum, quo quisque paratus est ab eo, quem correctum
esse uult, plura perferre. Sed huic uindictae
inferendae non est idoneus, nisi qui odium, quo flagrare
solent qui se uindicare desiderant, dilectionis


mansuetudine superauerit. Non enim metuendum
est, ne odisse paruulum filium parentes uideantur, cum ab
eis uapulat peccans, ne peccet ulterius. Et certe perfectio
dilectionis ipsius Dei patris imitanda nobis proponitur,
cum in sequentibus dicitur: "Diligite inimicos uestros,
benefacite his, qui oderunt uos, et orate pro his, qui uos
persecuntur." Et tamen dicitur de ipso per Prophetam:
"Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem
omnem filium, quem recipit." Et dicit etiam Dominus:
"Seruus, qui nescit uoluntatem Domini sui,
et facit non digna plagis, uapulabit paucis; seruus
autem, qui scit uoluntatem Domini sui, et non facit
digna plagis, uapulabit multis." Non ergo, nisi
ut ipse uindicet, cui rerum ordine potestas data est,
et ea uoluntate uindicet, qua pater filium paruulum flagellat,
quem tamen per etatem non potest
odisse. Hinc enim apertissimum exemplum dicitur,
quo satis apparet, posse peccatum amore pocius
uindicari, quam inpunitum relinqui, ut illum, quem
uindicat, non pena miserum, sed correctione beatum esse
uelit; paratus tamen sit, si opus fuerit, equo animo
plura tollerare ab eo illicita, quem uult esse correptum,
siue in eum habeat potestatem cohercendi,
siue non habeat. §. 1. Magni autem et sancti uiri, qui
iam optime scirent mortem istam, que animam dissoluit
a corpore, formidandam non esse, secundum eorum tamen
animum, qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt,
quo et uiuentibus utilis metus incuteretur, et illis,
qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum,
quod augeri posset, si uiuerent, diminueretur. Non
temere illi iudicabant, quibus tale iudicium Deus donauerat.
Inde est, quod Helyas morte multos affecit
propria manu, et igne diuinitus inpetrato, quod et alii
multi magni et diuini uiri eodem spiritu consulendo
rebus humanis non temere fecerunt. De quo
Helya cum dedissent exemplum discipuli, conmemorantes
quid ab eo factum sit, ut etiam ipsis daret potestatem
petendi de celo ignem ad consumendum eos, qui sibi
hospicium non prebuerant, reprehendit in eis Dominus
non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam uindicandi,
que adhuc erat in rudibus, animaduertens eos non
amare correctionem, sed odio desiderare uindictam.
Itaque posteaquam eos docuit, quid esset diligere
proximum tamquam se ipsum, infuso etiam Spiritu sancto,
quem decem diebus conpletis post ascensionem suam desuper,
ut promiserat, misit, non defuerunt tales uindictae,
quamuis multo rarius quam in ueteri testamento. Ibi
enim ex maiori parte seruientes timore premebantur; hic
autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et


uerbis apostoli Petri Ananias, et uxor eius (sicut in Actibus
Apostolorum legimus) exanimes ceciderunt, nec resuscitati
sunt, sed sepulti.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

925/926
Gehe zu Spalte: