Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIX. Merito fidei bellorum prestatur uictoria.

Idem ad eundem. [lib. I. epist. 73.]
Si non ex fidei merito et Christianae religionis gratia


tanta excellentiae uestrae bellicorum actuum prosperitas
eueniret, non miranda fuerant, cum sciamus, hec
etiam antiquis bellorum ducibus fuisse concessa. Sed cum
futuras, Deo largiente, uictorias non carnali prouidentia, sed
magis orationibus preuenitis, fit, ut hoc in stuporem ueniat,
quod gloria uestra non terreno consilio, sed Deo desuper
largiente descendat. Ubi enim meritorum uestrorum
loquax non discurrit opinio? que bella uos frequenter
appetere non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae
causa reipublicae in qua Deum coli conspicimus, loquitur,
quatinus Christi nomen per subditas gentes fidei
predicatione circumquaque discurreret. Sicut enim
exteriora uos uirtutum opera eminentes in hac uita constituunt,
ita et interna morum ornamenta ex corde mundo
procedentia in futuram uitam celestium gaudiorum participatione
glorificant. Plurima enim pro pascendis ouibus
B. Petri apostolorum principis utilitatibus excellentiam
uestram prestitisse didicimus, ita, ut non parua loca patrimonii
eius propriis nudata cultoribus, largitis Dacorum
habitatoribus, restaurasset. Quecumque igitur
illi Christianissima mente confertis, horum
retributionem per spem in futuro iudicio sustinetis
VIII. Pars. Gratian. Breuiter monstratum est, quod boni
laudabiliter persecuntur malos, et mali dampnabiliter persecuntur
bonos. Illud autem Apostoli: "Tu autem quis es, qui
iudicas seruum alienum?" de occultis alieni cordis intelligendum
est. Quod uindicta inferri possit, monstratum est. Nunc restat
ostendere, quod debet inferri, et quod magis diliguntur illi, qui
puniuntur, quam qui inpuniti relinquuntur; quod utrumque multorum
auctoritate probatur.
Ait enim Augustinus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

925/926
Gehe zu Spalte: