C. XLVIII. Ecclesiasticae religionis inimici etiam bellis sunt cohercendi.
Idem Genadio, Patricio et Exarcho Affricae.[lib. I. epist. 72.]
Sicut excellentiam uestram hostilibus bellis in hac
uita Dominus uictoriarum fecit luce fulgere, ita oportet
etiam inimicis ecclesiae eius omni uiuacitate mentis et
corporis obuiare, quatinus eius ex utroque triumpho magis
ac magis enitescat opinio, cum et forensibus bellis aduersariis
catholicae ecclesiae pro Christiano populo uehementer
obsistitis, et ecclesiastica prelia sicut bellatores
Domini fortiter dimicatis. Notum est enim hereticae religionis
uiros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia,
contra catholicam fidem uehementer insurgere, quatinus
hereseos suae uenena ad tabefacienda, si ualuerint, Christiani
corporis membra transfundant. Cognouimus enim
eos contra catholicam ecclesiam, Domino eis aduersante,
colla subrigere, et fidem Christiani nominis inclinare
uelle; sed eminentia uestra conatus eorum conprimat, et
superbas eorum ceruices iugo rectitudinis premat. Concilium
uero catholicorum episcoporum ammoneri precipite,
ut primatem non ex ordine loci postpositis uitae meritis
faciat, quoniam apud Deum non gradus elegantior, sed uitae
melioris actio conprobatur. Ipse uero primas non passim
(sicut moris est) per uillas, sed in una ciuitate eorum iuxta
electionem resideat, quatinus adeptae dignitatis meliori
ingenio resistendi Donatistis possibilitas disponatur. Ex
concilio uero Numidiae si qui desiderant ad apostolicam
sedem uenire, permittite, et, si quilibet eorum uiae contradicere
putauerint, obuiate. Magis profecto excellentia
uestra apud Creatorem gloria proficit, si per eam
dispersarum ecclesiarum potuerit societas restaurari. Cum
enim largita munera ad nominis sui conspicit gloriam reuocari,
tanto largiora tribuit, quanto per ea religionis suae
dignitatem uiderit ampliari. Persoluentes preterea paternae
karitatis affectum, Dominum petimus, quo brachium
uestrum ad conprimendos hostes forte efficiat, et
mentem eius fidei zelo uelut mucrone gladii uibrantis
exacuat.