Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLV. Non inputatur fidelibus, qui ex offitio aut tormenta exercent, aut capitalem sentenciam ferunt.

Item Innocentius. [epist. III. ad Exsuperium,
Episcopum Tolosanum, c. 3.]
Quesitum est etiam super his, qui post baptismum
amministrauerunt, et aut tormenta sola exercuerunt,
aut etiam capitalem protulere sentenciam. Nichil de his
legimus a maioribus diffinitum. Meminerant enim a Deo
potestates has fuisse concessas, et propter uindictam
noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministerio
esse datum in huiusmodi uindices. Quomodo igitur
reprehenderent factum, quod auctore Domino uiderent
esse concessum? De his ergo, ut hactenus seruatum est,
sic habeamus, ne aut disciplinam auertere, aut contra
auctoritatem Domini uenire audeamus. Ipsis autem in
ratione reddenda gesta sua omnia seruabuntur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

923/924
Gehe zu Spalte: