Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIV. Non crudelitate, sed dilectione Moyses populum flagellauit.

Idem contra Faustum. [lib. XXII. c. 79.]
Quid crudele Moyses mandauit aut fecit, cum


conmissum sibi populum sancte zelans, uiuo et uni
uero Deo subditum cupiens, posteaquam cognouit ad fabricandum
et colendum ydolum defluxisse, mentemque inpudicam
prostituisse demonibus, in paucos eorum uindicans
gladio, quos Deus ipse, quem offenderant, alto et secreto
iudicio feriendos uoluisset mox feriri, et in presenti salubriter
terruit, et disciplinam in posterum sanxit? Nam eum
nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit,
quis non in uerbis eius agnoscat, orantis pro peccatis
eorum, et dicentis: "Si dimittis illis peccatum, dimitte:
sin autem, dele me de libro tuo." §. 1. Sic plane et
Apostolus non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem
sathanae in interitum carnis, ut spiritus saluus
sit in die Domini Iesu; tradidit et alios, ut discerent non
blasphemare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

923/924
Gehe zu Spalte: