Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIII. Exemplo Christi mali sunt ad bonum cogendi.

Idem. [in eadem epistola]
Quis potest nos amplius amare, quam Christus, qui animam
suam posuit pro ouibus suis? Et, cum Petrum et
alios apostolos uocasset uerbo solo, Paulum, ecclesia
suae postea magnum edificatorem, sed horrendum antea
uastatorem, non solum uoce conpescuit, uerum etiam potestate
prostrauit, atque infidelitatis tenebris seuientem,
ad desiderandum lumen cordis, ut surgeret, prius cecitate
corporis percussit. Si pena illa non esset, non ab ea postmodum
sanaretur, et quando apertis oculis nichil uidebat
si eos saluos haberet, non ad inpositionem manus Ananiae,
ut eorum aperiretur intuitus, tamquam squamas, quibus
clausus fuerat, inde cecidisse scriptura narraret. Ubi est
quod isti clamare consueuerunt, liberum est credere uel non
credere? cui uim Christus intulit? quem coegit? Ecce
habent Paulum apostolum; agnoscant in eo prius cogentem
Christum, et postea docentem, prius ferientem, et postea
consolantem. Mirum est autem, quomodo ille, qui pena
corporis ad euangelium coactus intrauit, plus illis omnibus,
qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio laborauit, et
quem maior timor conpulit ad karitatem, eius perfecta karitas
foras mittit timorem. Cur ergo non cogeret ecclesia
perditos filios, ut redirent?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

923/924
Gehe zu Spalte: