Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLII. Malos ecclesia iuste persequitur.

Idem eiusdem ad Bonifatium Comitem. [ep. L.]
Si ecclesia uera ipsa est, que persecutionem patitur,
non que fecit, querant ab Apostolo, quam
ecclesiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat
ancillae. Liberam quippe matrem uestram, celestem
Ierusalem, id est ueram Dei ecclesiam, in illa muliere
dicit figuratam, que affligebat ancillam. Si autem melius
discutiamus, magis illa persequebatur Saram superbiendo,
quam Sara cohercendo. Illa enim faciebat dominae
iniuriam, ista inponebat superbae disciplinam. Deinde
quero, si boni et sancti uiri nemini faciunt persecutionem,
sed tantummodo patiuntur, cuius putant in Psalmo uocem
esse, ubi legitur: "Persequar inimicos meos, et conprehendam
illos, et non conuertar, donec deficiant?" Ergo si
uerum dicere uel agnoscere uolumus, est persecutio iniusta,
quam faciunt inpii ecclesiae Christi. Ista namque
beata est, que persecutionem patitur propter iusticiam; illi
uero miseri, qui persecutionem patiuntur propter iniusticiam.
Proinde ista persequitur diligendo, illa seuiendo:


ista ut corrigat, illa ut euertat: ista ut reuocet ab
errore, illa ut precipitet in errorem. §. 1. Quod
autem dicunt qui contra suas inpietates leges iustas institui
nolunt, non petisse a regibus terrae Apostolos talia
non considerant, aliud tempus tunc fuisse, et omnia suis
conuenire temporibus. Quis enim tunc in Christum
crediderat inperator, quis ei pro pietate contra inpietatem
leges ferendo seruiret. Tunc enim illud adhuc
propheticum conplebatur: "Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae,
et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum, et
aduersus Christum eius." Nondum enim agebatur quod
paulo post in eodem psalmo dicitur: "Et nunc reges
intelligite, erudimini, qui iudicatis terram. Seruite Domino
in timore, et exultate ei cum tremore." Quomodo ergo reges
Domino seruiunt in timore, nisi ea, que contra Domini iussa
fiunt, religiosa seueritate prohibendo atque plectendo?
Aliter enim seruit, quia homo est, aliter etiam quia rex
est. Quia homo est, seruit uiuendo fideliter; quia
rex est, seruat leges iusta precipientes et contraria
prohibentes conuenienti uigore sanctiendo.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

921/922
Gehe zu Spalte: