Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLI. A regibus terrae contra inimicos suos ecclesia auxilium petat.

Idem in epistola [XLVIII.] ad Vincentium.
Non inuenitur exemplum in euangelicis et apostolicis
litteris, aliquid petitum a regibus terrae pro ecclesia
contra inimicos ecclesiae. Quis negat non inueniri? Sed
nondum implebatur illa prophetia: "Et nunc reges intelligite,
erudimini, qui iudicatis terram." Adhuc enim
inplebatur illud, quod in eodem psalmo paulo superius legitur:
"Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt


inania? Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in
unum." Verumtamen si facta preterita in propheticis
libris figurae fuerunt futurorum, in rege illo, qui appellabatur
Nabuchodonosor, utrumque tempus prefiguratum
est, et quod sub Apostolis habuit, et quod nunc habet
ecclesia. Temporibus itaque Apostolorum et martirum
illud inplebatur, quod figuratum est, quando rex memoratus
pios et iustos cogebat adorare symulacrum, et recusantes in
ignem mittebat. Nunc illud inpletur, quod paulo
post in eodem rege figuratum est, cum conuersus ad honorandum
Deum uerum decreuit in regno suo, ut, quicumque
blasphemaret Deum Sydrach, Mysach et Abdenago, penis
debitis subiaceret. Prius ergo tempus illius regis significabat
priora tempora regum infidelium, quos patiuntur Christiani
pro inpiis. Posterius uero tempus illius regis
tempora regum fidelium, quos patiuntur inpii pro
Christianis. Sed plane in eis, qui sub nomine Christi erant
seducti a peruersis, ne forte oues Christi sint errantes,
ad gregem aliter reuocandae sint, temperata seueritas,
et magis mansuetudo seruatur, ut cohercione exiliorum
atque dampnorum ammoneantur considerare, quid
et quare patiantur, et discant preponere rumoribus et calumpniis
hominum scripturas, quas legunt. Quis enim nostrum,
quis uestrum non laudat leges ab inperatoribus datas
aduersus sacrificia paganorum? Et certe longe ibi pena
seuerior constituta est. Illius quippe inpietatis capitale
supplicium constitutum est. De uobis autem corripiendis
atque cohercendis habita ratio est, qua pocius ammoneremini
ab errore discedere, quam pro scelere puniremini.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

921/922
Gehe zu Spalte: