Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XL. Ecclesia ratione hereticos persequitur.

Idem contra Petilianum. [lib. II. c. 79.]
Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis
auctoritatem. Quia uero interrogas, que sit ratio persequendi,
uicissim te interrogo, cuius sit uox in Psalmo
dicentis: "Detrahentem secreto proximo suo, hunc
persequebar." Quere itaque causam, et modum
persecutionis, et noli tanta impericia malorum generaliter
persecutores reprehendere. [c. 82.] Non enim
persequimur uos, nisi quemadmodum ueritas persequitur
falsitatem. Item: [c. 1O.] §. 2. Petilianus dixit, si
Apostoli persecuti sunt aliquem, aut aliquem tradidit Christus?
Augustinus respondit: Possem quidem dicere, ipsum
sathanam omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen
tradidit Apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus
sit saluus in die Domini Iesu, item alios, de quibus
dicit: "Quos tradidi sathanae, ut discant non blasphemare."
Et Dominus flagellatos expulit de templo
inprobos mercatores, ubi etiam connexum est testimonium


scripturae dicentis: "Zelus domus tuae comedit me."
Ecce, inuenimus Apostolum traditorem, Christum persecutorem.
[c. 19.]: §. 3. Quare per uiolentissimas turbas
etiam ultro inprobi estis ecclesiis catholicis, ubi potueritis
aduertere quod innumerabilibus exemplis res ipsa
indicat? Sed dicitis, uos loca uestra defendere, et resistitis
fustibus et cedibus, quibuscumque potueritis. Quare
non audistis ibi uocem Domini dicentis: "Ego autem uobis
dico, non resistere malo?" Aut, si fieri potest, ut aliquando
recte per uim corporalem resistatur uiolenti, nec
ideo preceptum uioletur, quod audiuimus a Domino: "Ego
autem dico uobis, non resistere malo:" cur non etiam
hoc fieri potest, ut per ordinatas et legitimas potestates
de sedibus, que illicite usurpantur uel ad iniuriam Dei retinentur,
pius expellat inpium, et iustus iniustum? Neque
enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae
ab Helya, quomodo ipse Helyas a rege nequissimo,
aut, quia flagellatus est Dominus a persecutoribus, passionibus
eius conparandi sunt quos ipse de templo flagellatos
eiecit. §. 4. Restat ergo, ut nichil aliud requirendum
esse fateamini, nisi utrum iuste, an inpie feceritis,
non miremini, si non desunt ministri Deo, per quos
flagellemini, quia persecutionem patimini non a nobis,
sed, sicut scriptum est, ab ipsis factis uestris. Et infra:
§. 5. De persecutione uestra querela sedabitur, si cogitetis
prius et intelligatis, non omnem persecutionem esse culpabilem.
Alioquin non laudabiliter diceretur: "Detrahentem
secreto proximo suo, hunc persequebar." Nam cottidie
uidemus et filium de patre tamquam de persecutore suo
conqueri, et coniugem de marito, et seruum de domino, et
colonum de possessore, et reum de iudice, et militem uel
prouincialem de duce uel rege, cum illi plerumque ordinatissima
potestate homines sibi subditos per terrores leuium
penarum a grauioribus malis prohibeant atque
conpescant, plerumque autem a bona uita, et a bonis factis
minando et seuiendo deterreant. Sed cum a malo et
illicito prohibent, correctores et consultores sunt;
cum autem a bono et licito, persecutores et obpressores
sunt. Culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum
peccati modus correctionis excedat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

919/920
Gehe zu Spalte: