Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVIII. Heretici ad salutem etiam inuiti sunt trahendi.

Item Donato Presbitero. [epist. CCIV.]
Displicet tibi, quod traheris ad salutem Dei,
cum tamen multos nostros traxeris ad perniciem?
Quid enim uolumus, nisi te conprehendi, et presentari,
et seruari, ne pereas? Quod autem in corpore lesus es,
ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti, et
te ad terram grauiter collisisti. Nam utique alius, qui adductus
est tecum, collega tuus illesus uenit, quia ipse
sibi talia non fecit. Sed neque putas hoc tibi fieri debuisse,


quia neminem existimas cogendum ad bonum. Adtende
quid dixerit Apostolus: "Qui episcopatum desiderat
bonum opus desiderat." Et tamen tam multi ut episcopatum
suscipiant tenentur inuiti, producuntur, includuntur,
patiuntur tanta que nolunt, donec eis adsit
uoluntas suscipiendi operis boni. Quanto magis uos ab
errore pernicioso, in quo uobis inimici estis, trahendi estis et
perducendi ad ueritatem uel cognoscendam, uel eligendam,
non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam
ne nequissime pereatis? §. 1. Dicis, Dominum dedisse
arbitrium liberum, ideo non debere hominem cogi ad
bonum. Quare ergo illi, de quibus supra diximus,
coguntur ad bonum? Adtende ergo et considera
quod non ideo uoluntas bona misericorditer inpenditur,
ut mala uoluntas hominis diligatur. Nam quis
nesciat, nec dampnari hominem, nisi merito malae uoluntatis,
nec liberari, nisi bonam habuerit uoluntatem? Non
tamen ideo qui diliguntur malae suae uoluntati inpune et
crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a
malo prohibendi, et ad bonum cogendi. Nam, si uoluntas
mala semper suae permittenda est libertati, quare Israelitae
recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur,
et ad terram repromissionis conpellebantur?
Si uoluntas mala suae permittenda est libertati, quare
Paulus non est permissus uti pessima uoluntate, qua persequebatur
ecclesiam, sed prostratus est, ut cecaretur,
et cecatus est, ut mutaretur, et mutatus est,
ut mitteretur, missus est, ut qualia fecerat in errore,
talia pro ueritate pateretur? Si uoluntas mala semper suae
permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis
sanctis filium durum non solum uerbis corripere, sed
etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus
ac domitus dirigatur? Unde idem Salomon dicit:
"Tu percutis eum uirga, animam autem eius liberas a
morte." Si mala uoluntas semper suae permittenda est
libertati, quare corripiuntur negligentes pastores, et dicitur
eis: "Errantem non reuocastis, perditum non
requisistis?" Et uos oues Christi estis; characterem
dominicum portatis in sacramento, quod accepistis; sed
erratis et peritis. Non ideo uobis displiceamus, quia reuocamus
errantes, et querimus errantes perditos. Melius
enim facimus uoluntatem Domini monentis, ut uos ad
eius ouile redire cogamus, quam consentiamus uoluntati
errantium, ut perire uos permittamus. §. 2. Noli ergo iam
dicere, quod te assidue audio dixisse: Sic uolo errare,
sic uolo perire. Melius hoc omnino non permittimus,
quantum possumus. Modo, quo quod te in puteum,
morereris, misisti, utique libera uoluntate fecisti. Sed
quam crudeles essent serui Dei, si huic malae uoluntati tuae
te permitterent, et non te de illa morte liberarent? Quis eos


non merito culparet? Quis non inpios recte iudicaret? Et
tamen tu te uolens in aquam misisti, ut morereris; illi te
nolentem leuauerunt de aqua, ne morereris. Tu fecisti
secundum uoluntatem tuam, sed in perniciem tuam; illi
contra uoluntatem tuam, sed contra mortem tuam. Si
ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in
nolentibus ab eis, qui eos diligunt, seruetur: quanto magis
illa spiritualis, in cuius desertione mors eterna metuitur?
Quamquam et in ista morte, quam tu ipse tibi uoluisti
inferre, non solum ad tempus, sed etiam in eternum morereris,
quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem,
non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et indiuiduam
karitatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi
ipse inferre mortem debuisti. Considera scripturas diuinas,
et discute quantum potes, et uide, utrum hoc fecerit aliquis
aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis mala tanta
perpessi sunt, qui eos ad interitum, non ad uitam,
quo conpelleris, adigebant. Et post pauca: §. 3.
Repetis, sicut audio, quod in euangelio scriptum est, recessisse
a Domino LXX. discipulos, et arbitrio suae malae
atque inpiae discessionis fuisse permissos; ceterisque duodecim,
qui remanserant, fuisse responsum: "Numquid et
uos uultis abire?" Et non adtendis quia tunc primum
ecclesia nouello germine pullulabat, nondumque conpleta
fuerat illa prophetia: "Et adorabunt eum omnes
reges terrae, omnes gentes seruient ei?" Quod utique
quanto magis inpletur, tanto maiore ecclesia utitur potestate,
ut non solum non inuitet, sed etiam cogat ad bonum.
Hoc Dominus significare uolebat, qui, quamuis magnam
haberet potestatem, prius tamen elegit conmendare humilitatem.
Hoc et in illa conuiuii similitudine satis euidenter
ostendit, ubi misit ad inuitatos, et noluerunt uenire, et ait
seruo: "Exi cito in plateas et uicos ciuitatis, et
pauperes ac debiles, cecos et claudos introduc huc. Et
ait Domino seruus: Factum est, ut inperasti, et adhuc locus
est. Et ait Dominus seruo: Exi in uias et sepes, et conpelle
intrare, ut inpleatur domus mea." Vide nunc, quemadmodum
de his, qui primi uenerant, dictum est: introduc
eos; nunc dictum est: conpelle. Ita significata sunt ecclesiae
primordia adhuc crescentis, ut essent uires etiam
conpellendi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

917/918
Gehe zu Spalte: