Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVII. Potestatis offitio utiliter inquieti corriguntur.

Nimium sunt inquieti, quos per ordinatas a Deo
potestates cohiberi atque corrigi michi non uidetur
inutile. Nam de multorum iam correctione gaudemus. Et
post pauca: §. 1. Si enim quisquam inimicum suum periculosis
febribus freneticum factum currere in preceps
uideret, nonne tunc pocius malum pro malo redderet, si sic
eum ire permitteret, quam si corrigendum curandumque
ligaret? Et tamen ei tunc molestissimus et aduersissimus
uideretur, quando utilissimus et misericordissimus
extitisset. Sed plane salute reparata tanto uberius ei
gratias ageret, quanto minus sibi pepercisse sensisset.
Et post pauca: §. 2. At quibusdam ista non prosunt.
Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum
est insanabilis pestilentia? Item post aliqua: §. 3. Non
omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui uerberat, inimicus.
Meliora sunt uulnera amici, quam oscula


inimici. Melius est cum seueritate diligere, quam cum
lenitate decipere. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo
securus iusticiam negligebat, quam esurienti panis frangitur,
ut iniusticiae seductus adquiescat. Item post pauca:
§. 4. Putas, neminem debere cogi ad iusticiam, cum legas
patremfamilias dixisse seruis: "Quoscumque inueneritis
cogite intrare;" cum legas etiam ipsum primo Saulum,
postea Paulum, ad ueritatem cognoscendam et tenendam
magna uiolentia Christi cogentis conpulsum esse. Item post
pauca: §. 5. Et noueritis furem aliquando auertendis
pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello
errantia pecora reuocare. Item: §. 6. Si semper
esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in
libris sanctis: "Detrahentem proximo suo occulte, hunc
persequebar." Aliquando ergo et qui eam patitur iniustus
est, et qui eam facit iustus est. Sed plane sepe et mali
persecuti sunt bonos, et boni malos; illi nocendo per
iniusticiam, illi consulendo per disciplinam; illi inmaniter,
illi temperanter; illi seruientes cupiditati illi
karitati. Nam qui trucidat non considerat quemadmodum
secet. Ille enim persequitur sanitatem,
ille putredinem. Occiderunt inpii Prophetas: occiderunt
inpios et Prophetae. Flagellauerunt Iudei Christum: Iudeos
flagellauit et Christus; traditi sunt Apostoli ab hominibus
humanae potestati: tradiderunt Apostoli homines potestati
sathanae. In his omnibus quid adtenditur, nisi eorum
quis pro ueritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa,
quis emendandi? Et paulo post: §. 7. Constantinus inperator
constituit, ut res conuictorum et unitati peruicaciter
resistentium fisco uendicarentur. Et post pauca:
§. 8. Certe nullius crimen maculat nescientem. Item:
§. 9. Facta nocentium, que innocentibus demonstrari uel ab
innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam,
sed propter innocentium consortium etiam cognita
sustinentur. Non enim propter malos boni sunt deserendi,
sed propter bonos mali sunt tollerandi, sicut
tolerauerunt Prophetae, contra quos tanta dicebant,
nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

915/916
Gehe zu Spalte: