Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXV. Homini est miserendum, peccatori est irascendum.

Idem.
Duo ista nomina cum dicimus, homo peccator, non utique
frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe: et quia
homo, miserere, nec omnino liberabis hominem, nisi
eum persecutus fueris peccatorem. Huic offitio omnis
inuigilat disciplina, sicut cuique regenti apta et accommodata
est, non solum episcopo regenti plebem suam,


sed etiam pauperi regenti domum suam, diuiti regenti familiam
suam, marito regenti coniugem suam, patri regenti
prolem suam, iudici regenti prouinciam suam, regi regenti
gentem suam. Et paulo post: §. 1. Ita nulli homini claudenda
est misericordia, nulli peccato inpunitas relaxanda.
Hinc itaque intelligendum est, quam non sit contempnenda
elemosina, que quibusque pauperibus iure humanitatis
inpenditur, quandoquidem Dominus subleuabat
indigentiam pauperum etiam his loculis, quos ex
opibus inplebat aliorum. Et paulo post: §. 2. Non ergo
suscipiamus peccatores, propter quod sunt peccatores,
sed tamen eos ipsos, quia et homines sunt, humana consideratione
tractemus; persequamur in eis propriam iniquitatem,
misereamur communem naturam.
Gratian. Item illud euangelii, quod obiciebatur: "Qui
gladio usus fuerit gladio cadet," Augustinus exponit in libro 2.
contra Manicheos, [cap. 70.] ita dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

915/916
Gehe zu Spalte: