C. XXXIII. De iusta et iniusta misericordia.
Est iniusta misericordia. Denique in lege scriptumest de quodam: "Non misereberis illius, "et in libris
Regum legitur, quia Saul contraxit offensam,
quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat
diuina sentencia seruari. Ita, si quis latronem
filiis deprecantibus motus, et lacrimis coniugis eius inflexus
absoluendum putat cui adhuc latrocinandi aspiret affectus,
nonne innocentes tradet exitio qui liberat multorum
exitia cogitantem? Certe si gladium reprimit, uincula dissoluit,
laxat exilium? cur latrocinandi qua potest
clementiori uia non eripit facultatem, qui uoluntatem extorquere
non potuit? Deinde inter duos, hoc est accusatorem
et reum, pari periculo de capite decertantes, alterum, si
non probasset, alterum, si esset ab accusatore conuictus,
si non id, quod iusticiae est, iudex exequatur: sed
miseretur alterius, aut dampnabit probantem, aut, dum
accusatori fauet, quod probare non possit, addicet
innoxium; non potest igitur hec dici iusta misericordia.
In ipsa ecclesia, ubi maxime quis misereri debet,
teneri quam maxime debet forma iusticiae, ne quis a
consortio criminationis abstractus, breui lacrimula
atque ad tempus parata, uel etiam uberioribus fletibus communionem,
quam plurimis debet postulare temporibus a
facilitate sacerdotis extorqueat. Nonne cum uni indulget
indigno, ad prolapsionis contagium prouocat uniuersos?
Facilitas enim ueniae incentiuum tribuit delinquendi.