C. XXXII. Quod a multitudine peccatur, uel ab eo, qui multitudinem habet sociam, ab ecclesia non punitur, sed defletur.
Non potest esse salubris a multis correctio, nisicum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem.
Cum uero idem morbus plurimos occupauerit, nichil aliud
restat bonis, quam dolor et gemitus, ut per illud signum,
quod Ezechieli sancto reuelatur, illesi euadere ab illorum
uastatione mereantur. Et infra: §. 1. Reuera
cum contagio peccandi multitudinem inuaserit, diuinae
disciplinae seuera misericordia necessaria est. Nam consilia
separationis et inania sunt, et perniciosa atque sacrilega,
quia inpia et superba sunt, et plus perturbant infirmos
bonos, quam corrigant animosos malos. Et infra: §. 2.
Turba autem iniquorum, cum facultas est in populis
promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est, et
maxime, si occasionem atque oportunitatem prebuerit aliquod
flagellum desuper Domini, quo eos appareat pro suis
meritis uapulare.
Gratian. Precepta uero euangelica de dilectione inimicorum,
et misericordia inpendenda proximis, exhortationes quoque
Apostoli de cibandis uel potandis inimicis, non eatenus
intelligenda sunt, ut peccandi relaxetur inpunitas, sed ut delinquenti
correctio et naturae ministretur subsidium, donec per
sentenciam iudicis, adempta spe correctionis, malorum tollatur
exercitium. In hoc ergo iubemur diligere inimicos, et miseri
eorum, ut de eorum perditione doleamus, eorum salutem desideremus,
et pro illorum correctione cottidie laboremus et oremus,
penitentibus solacia inpendamus, alter alterius onera portantes;
ut non pertinaces et in malo persistentes inpunitate
donemus. Sicut enim erga penitentes non seueri, sed misericordes
esse monemur, iuxta illud: "Noli esse nimis iustus, quia
est iustus qui perit in iusticia sua," et iterum: "Iudicium sine
misericordia ei, qui non fecit misericordiam;" et item illud
Apostoli in secunda epistola ad Chorinthios: "Cui aliquid
donastis, et ego. Nam et ego si quid donaui, propter uos donaui,
ac si ipse Christus donaret, ut non circumueniamur a sathana,
Non enim ignoramus cogitationes eius," qui quos nequit consentiendo
decipere facit nimis asperos, sicut, inquam, penitentibus, ut
dictum est, misericordes esse iubemur, sic inpenitentibus et
obstinatis in malo inpendere prohibemur misericordiam.
Unde Ambrosius in libro de offitiis: