Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX.

Guilisarius patricius noster mandauit me ad se uenire
pacifice pro quibusdam ecclesiasticis dispositionibus in palacium
principis, et ad primum et ad secundum uelum
retinuit omnem clerum et populum, qui mecum ueniebat,
et nullum permisit introire, nisi me solum, et Vigilium diaconem
nostrum. Me uero ui retento, et ante predictam
patriciam deducto, miserunt in exilium, in quo
modo sustentor pane tribulationis et aqua angustiae. Ego
tamen non dimisi, nec dimitto propterea offitium meum, sed
cum episcopis, quos congregare potui, eos, qui talia erga
me egerunt, anathematizaui, et una cum illis apostolica
auctoritate statui, nullum umquam taliter decipiendum,
sicut deceptus sum, et, si aliquis deinceps ullum umquam
episcoporum taliter deceperit anathema maranatha fieret
in conspectu Dei et sanctorum angelorum. Idem Vigilio:
§. 1. Habeto itaque cum his, qui tibi consentiunt, plenae
dampnationis sentenciam, sublatumque tibi nomen et munus
ministerii sacerdotalis agnosce, sancti Spiritus iudicio et
apostolica a nobis auctoritate dampnatus.
Gratian. Sed et hic non suam, sed ecclesiae iniuriam ultus
est. Quod autem peccatum populi in paucis puniendum sit,
Moyses exemplo docuit, qui peccatum ydolatriae in
paucos cultores uituli uindicauit, morte paucorum expians peccata
multorum, in presens terrens, in posterum disciplinam sanctiens.
Sic et ipse Christus peccata totius populi morte paucorum
puniuit, dum pro fornicatione totius populi una die XXIII.
milia perierunt. Sic et pro peccato murmurationis uel
temptationis nonnulli puniti sunt, ut eorum exemplo ceteri ad
penitenciam cogerentur. Sic et cottidie nonnullos punit Deus, ut
diuina prouidentia etiam circa humana uigilare cognoscatur,
et nonnullos etiam per longa tempora ad penitenciam expectat, ut
patienciam suae benignitatis nobis ostendat. Sic Helyas etiam
culturam Baal uindicauit, sacerdotes et prophetas eius interficiendo,
morte auctorum expians peccata imitantium populorum. §. 1.
Quod uero peccata, que publicis indiciis deseruntur, punienda non
sint, illo exemplo probatur, quo Christus, qui Iudam solus furem
nouerat, non abiecisse, sed patienter tollerasse asseritur.


Unde Ambrosius super primam epistolam ad Chorinthios
[cap. S.] ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

913/914
Gehe zu Spalte: