Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Iniuria, cui semel remittitur, iterum reuocari non debet.

Si illic, ubi hec acta sunt, presentibus utrisque constiterit,
et satisfecisse Stephanum, et supplicatione suscepta
eum, qui male tractatus est, ignouisse, semel in abolitione
missa punitio recidiuo dolore non debet iterari, diuinae
scilicet imitatione clementiae, que dimissa peccata in
ulcionem redire non patitur. Sin uero nichil uel de satisfactione
probabitur, uel de remissione transactum dilectionis
uestrae sermone monstretur, quatinus, siue nunc saltim
poterit conpetens satisfactio prouenire, illud pocius exerceatur,
ubi animum sanare possit afflicti, siue irremissibilis
prestat acerbitas, ibidem nichilominus uindicetur,
ubi plectibilis est orta presumptio.


VI. Pars. Gratian. Sed obicitur illud Ambrosii: "Ad
preces Helyae ignis descendit de celo, ut Prophetae uindicaretur
iniuria." Quod tunc intelligitur factum, quando Achab rex
Israel post sterilitatem illam trium annorum et sex mensium, que
facta est, quando precibus Helyae celum clausum est annis tribus
et mensibus sex, misit duos quinquagenarios ad Helyam, qui
dicerent ei: "Homo Dei, rex Israel uocat te, qui ait: Si homo
Dei sum, descendat ignis de celo, et consumat uos, et statim ignis
de celo descendit, et consumpsit eos." Quo facto non cuius meriti
apud Deum esset uoluit ostendere, sed quod ille esset uerus Deus,
quem colebat, non ille, ad cuius culturam stupro corporis proprii
Iezabel nonnullos prouocabat, euidentissimis indiciis monstrare
curauit. Iniuria ergo Prophetae non alia, quam iniuria ipsius
Domini intelligitur, que in paucis uindicanda est, ut ceteri
terreantur.
Item obicitur illud Siluerii: [ad Amatorem Episcopum]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

911/912
Gehe zu Spalte: