Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXIV. Non semper in eos, qui peccant, uindicta exercenda est.

Ipsa pietas, ueritas, karitas, nos non permittit contra
Cecilianum eorum hominum accipere testimonium, quos in
ecclesia non uidemus, cui Dominus perhibet testimonium.
Quos enim diuina testimonia non secuntur, pondus
humani testimonii perdiderunt. Item: §. 1. Molestus est
medicus furenti frenetico, et pater indisciplinato filio: ille
ligando, ille cedendo, sed ambo diligendo. Si autem
illos negligant, et perire permittant, ista pocius falsa
mansuetudo est crudelitas. Item: §. 2. Quapropter si
potestate, quam propter religionem ac fidem,
tempore quo debuit, diuino munere accepit ecclesia, hii, qui
inueniuntur in uiis et sepibus, id est in heresibus et
scismatibus coguntur intrare, non quia coguntur reprehendant,
sed quo coguntur adtendant. Conuiuium
Domini est unitas corporis Christi non solum in sacramento
altaris, sed etiam in uinculo pacis. In eodem: §. 3. Theodosius
inperator legem generaliter in omnes hereticos
promulgauit, ut quisquis eorum episcopus uel clericus ubilibet
esset inuentus, decem libris auri mulctaretur. Item:
§. 4. Si duo aliqui in una domo simul habitarent, quam
certissime sciremus ruituram, nobisque id prenunciantibus
nollent credere, atque in ea manere persisterent,
si eos inde possemus eruere uel inuitos, quibus inminentem
illam ruinam predemonstrauimus, ut ulterius redire
sub eius periculum non auderent, puto, nisi faceremus,
non inmerito crudeles iudicaremur. Porro, si illorum
unus nobis diceret, quando intraueritis eruere nos,
me ipsum continuo trucidabo; alter autem nec exire
quidem inde, nec erui uellet, sed neque necare se auderet;
quid eligeremus, utrum ambos ruinae obprimendos relinquere,
an, uno saltim per nostram operam liberato,
alterum non nostra culpa, sed sua pocius interire? Nemo
est tam infelix, qui non quid fieri in talibus rebus oporteat
facillime iudicet. Item post pauca: §. 5. Quod si plurimi
essent in domo ruitura, et inde saltim unus liberari posset,
atque, id cum facere conarer, alii semetipsos precipitio
necarent, dolorem de ceteris, uerum de unius saltim


salute consolaremur; non tamen, ne se ipsos alii perderent,
perire uniuersos nullo liberato permitteremus. Quid igitur
de opere misericordiae, quod pro uita eterna adipiscenda et
pena eterna uitanda hominibus deberemus inpendere, iudicandum
est, si pro salute ista non solum temporali, sed
etiam breui et ad tempus exiguum liberanda sic nos
subuenire hominibus ratio uera et benigna conpellit?
Item: §. 6. Si (inquiunt Donatistae) oportet, ut nos extra
ecclesiam et aduersus ecclesiam fuisse peniteat, ut salui esse
possimus, quomodo post istam penitenciam apud uos clerici
uel etiam episcopi permanemus? Hoc non fieret, quoniam
reuera (quod fatendum est) fieri non deberet, nisi
pauci ipsa conpensatione sanarentur. Sed sibi hoc
dicant, et multo maxime doleant humiliter, qui in tanta morte
precisionis iacent, ut isto quodam uulnere matris
catholicae reuiuiscant. Cum enim precisus ramus inseritur,
fit aliud uulnus in arbore, quo possit recipi, ut uiuat, qui
sine uita radicis peribat; sed cum receptus recipienti coaluerit,
et uigor consequitur et fructus; si autem non
coaluerit, ille quidem arescet, sed uita arboris permanebit.
Est enim et tale inserendi genus, ut nullo preciso
ramo, qui intus est, ille, qui foris est, inseratur; non tamen
nullo, sed uel leuissimo uulnere arboris. Ita ergo et
isti, cum ad radicem catholicam ueniunt, nec eis, postquam
uix erroris sui penitet honor clericatus aut
episcopatus aufertur, si quidem fit aliquid tamquam in
cortice arboris matris contra integritatem seueritatis; uerumtamen,
quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat,
ad Dei misericordiam precibus fusis, coalescente pace
ramorum suorum, karitas cooperuit multitudinem
peccatorum. Et paulo post: §. 7. Verum in huiusmodi
causis, ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut
illius hominis est periculum, sed populorum strages
iacent, detrahendum est aliquid seueritati, ut maioribus
malis sanandis sincera karitas subueniat. Habeant ergo
de preterito detestabili errore, sicut Petrus habuit de mendacii
timore, amarum dolorem, et ueniant ad ecclesiam
Christi ueram, id est catholicam matrem: sint in illa
clerici, sint episcopi utiliter, qui contra eam fuerunt
hostiliter. Non inuidemus, imo amplectimur, hortamur,
optamus, et quos in uiis aut sepibus inuenimus,
intrare cogimus, et sic nondum quibusdam persuademus,
quia non res eorum, sed ipsos querimus?

< Dokument zurück | | Dokument vor >