Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXIII.] Idem.

Vasis irae numquam Deus redderet interitum, si non
spontaneum homo inueniretur habere peccatum, quia nec
Deus peccanti homini iuste inferret iram, si homo ex predestinatione
Dei cecidisset in culpam. Idem: §. 1. Predestinationem
Dei siue ad bonum siue ad malum in omnibus
operari ineptissime dicitur, ut ad utrumque homines quedam
necessitas uideatur inpellere, cum in bonis uoluntas sit
intelligenda non sine gratia, in malis autem uoluntas intelligenda
sine gratia. §. 2. Cum uero aliquos a Deo
aut traditos desideriis suis, aut obduratos legimus aut relictos,
magnis peccatis suis hoc ipsos meruisse profitemur,
quo quia talia eorum crimina precesserunt, ut ipsi sibi
penam debuerint, qua eis etiam supplicium uerteretur
in reatum. Atque ita nec de iudicio Dei querimur,
quo deserit meritos deseri, et misericordiae eius gratias
agimus, qua liberat non meritos liberari. §. 3. Vires itaque
obedientiae non ideo cuiquam subtraxit, quia eum non
predestinauit, sed ideo eum non predestinauit, quia recessurum
ab ipsa obedientia esse preuidit. §. 4. Predestinatio
quoque Dei semper in bono est, que peccatum sola
hominis uoluntate conmissum aut remittendum nouit cum
laude misericordiae, aut plectendum cum laude iusticiae.
In malis autem operibus nostris sola prescientia Dei
intelligenda est, quia, sicut presciuit et predestinauit que
ipse fecit, et ut faceremus dedit, ita presciuit tantum, non
etiam predestinauit, que nec ipse fecit, nec ut faceremus
exegit. §. 5. Hi autem, de quibus dicitur: "Ex nobis
exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex
nobis, mansissent utique nobiscum," uoluntate exierunt,
uoluntate ceciderunt, et quia presciti sunt casuri, non sunt
predestinati; essent autem predestinati, si essent reuersuri,
et in sanctitate ac ueritate mansuri. Ac per hoc predestinatio
Dei multis est causa standi, nemini est causa
labendi.
Gratian. Non ergo necessitatem facit correctionis uel obdurationis
diuina predestinatio seu prescientia, cum boni per
gratiam corrigantur, et libero arbitrio mali pereant. Neque


enim, quia predestinatio seu prescientia Dei non falli potest,
necessario eueniunt que predestinantur uel presciuntur, sicut nec
necessario predestinantur uel presciuntur que futura sunt: sed
quia bona absque eius gratia, mala preter eius scientiam euenire
non possunt. §. 1. Quamuis ergo conuenienter dicatur, si hec
predestinata sunt uel prescita, necessario euenient: non tamen
ideo absolute uerum est, necessario euenient que predestinata
sunt uel prescita; quia hic necessitas refertur ad rerum euentum,
ibi ad intuitum diuinae prescientiae. Unde Augustinus: "Duae
sunt," inquit, "necessitates, simplex una, ueluti, necesse est
omnes homines esse mortales: altera conditionis, ut, si aliquem
ambulare quis scit, eum ambulare necesse est. Quod enim quisque
nouit, id esse aliter, ac notum est, nequit. Sed hec minime
secum illam simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria
facit natura, sed condicionis adiectio. Nulla enim necessitas
cogit incedere gradientem uoluntate, quamuis eum tunc, cum
gradiatur, incedere necessarium sit. Eodem igitur modo,
si quid prouidentia presens uidet, id necesse est esse, tametsi
nullam naturae habeat necessitatem. At quidem ea futura,
que ex libertate arbitrii proueniunt, prescientia contuetur.
Hec igitur, ad intuitum relata diuinum, necessaria fiunt per dispositionem
diuinae nocionis. Per se uero considerata absolutam
naturae suae libertatem non deserunt. Fient igitur proculdubio
cuncta, que futura Deus esse prenoscit; sed eorum quedam de
libero proficiscuntur arbitrio, que, quamuis eueniant, existendo
tamen naturam propriam non amittunt, qua prius, quam
fierent, etiam non euenire potuissent." §. 2. His omnibus mala
nostra libero asscribuntur arbitrio, cum alibi diuinae asscribantur
indignationi. Unde Gregorius: "Cum superna indignatio
sese, ut ita dixerim, medullitus mouet, hanc opinio humana
non remouet, nec se cuiuslibet utiliter deprecatio obicit, cum
semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim,
quod Moyses, qui reatum totius plebis apud Dominum
suis precibus tersit, dumque se obicem obtulit, diuinae iracundiae
uim placauit, ad petram Oreb ueniens, et pro aquae exhibitione
diffidens, repromissionis terram ingredi Domino irascente non
potuit." §. 3. Item Augustinus: "De Tyriis uero et Sydoniis
quid aliud possumus dicere, quam non datum esse eis ut crederent,
quos credituros fuisse ipsa ueritas docet, si talia
qualia apud non credentes facta sunt, uirtutum signa uidissent?
Quare autem hoc negatum eis fuerit, dicant, si possunt, qui calumpniantur,
et ostendant, cur apud eos Dominus mirabilia, quibus
profutura non erant, fecerit, et apud eos, quibus erant profutura,
non fecerit. Nos etenim, si ratione facti profunditatem
iudicii eius penetrare non possumus, manifestissime tamen scimus,
et uerum esse quod dixit, et iustum esse quod fecit, et non solum
Tyrios et Sydonios, sed etiam Corozaim et Bethsaida potuisse
conuerti, et fideles ex infidelibus fieri, si hoc in eis Dominus
uoluisset operari. Neque enim ulli falsum uideri potest, quod
ueritas ait: 'Nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum
a patre meo.' Item qui per Prophetam plebi Iudaicae promisit:
'Ecce, ego sepiam uias tuas spinis, et muniam eas
lapidibus quadris,' id est adimam tibi facultatem peccandi.
Idem per Psalmistam de dampnandis dixerat: 'Fiant uiae
eorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens


eos.' Sed in his omnibus uicia nostra humanae asscribuntur
mentis arbitrio, quod diuina clementia in electis misericorditer
uertit ad bonum, in dampnandis iuste relinquit ad malum. Sicut
ergo, quamuis certissime sciamus, neminem ultra terminum a
Deo sibi prefixum esse uicturum, omnibus tamen languentibus non
incongrue medemur: sic, quamuis nemo saluetur, nisi predestinatus
ad uitam, omni tamen delinquenti est adhibenda correctio.
nec malorum est negligenda disciplina."
Unde idem Augustinus Bonifatio:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

907/908
Gehe zu Spalte: