Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXII.]

Item Augustinus. [in libro de predestinatione
et gratia, c. 15.]
Nabuchodonosor penitenciam meruit fructuosam.


Nonne post innumeras inpietates flagellatus penituit, et
regnum, quod perdiderat, rursus accepit? Pharao autem
ipsis est flagellis durior effectus et periit? Hic michi
rationem reddat qui diuinum consilium nimium altum
sapienti corde diiudicat, cur medicamentum unius medici
confectum alii ad interitum, alii ualuerit ad salutem,
nisi quia Christi bonus odor aliis est odor uitae in
uitam, aliis est odor mortis in mortem? Quantum ad
naturam, ambo homines erant. Quantum ad dignitatem,
ambo reges. Quantum ad causam, ambo captiuum populum
Dei possidebant. Quantum ad penam, ambo flagellis
clementer ammoniti. Quid ergo fines eorum fecit esse
diuersos, nisi quod unus Dei manum sentiens in recordatione
propriae iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam
ueritatem pugnauit arbitrio?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

905/906
Gehe zu Spalte: