Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIX. Leuius occulta, seuerius autem ab ecclesia punienda sunt delicta manifesta.

Idem contra epistolam Parmeniani. [lib. III. c. 2.]
Cum quisque fratrum et Christianorum, intus
in ecclesiae societate constitutorum, in aliquo tali peccato
fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat
hoc, ubi periculum scismatis nullum est. Infra: §. 1.
Quando cuiusquam crimen notum est, et omnibus
execrabile apparet, ut uel nullos prorsus, uel non tales
habeat defensores, per quos possit scisma contingere, non
dormiat seueritas disciplinae.
III. Pars. Gratian. Est etiam alia causa, qua correctio
uerborum uel uerberum uidetur esse inutilis uel superflua.
Predestinati enim ad uitam sine correctione mutantur, sicut
Petrus, quem Dominus respiciens nemine corripiente conmouit ad
lacrimas. Presciti ad mortem inter flagella deteriores fiunt,
sicut Pharao. Bonis ergo superflua, dampnandis inueniuntur hec
esse inutilia. His ita respondetur auctoritate Gregorii et Augustini:

< Dokument zurück | | Dokument vor >