C. XVIII. Quedam mala sunt punienda, et quedam tolleranda.
Quidam, cum bonorum malorumque conmixtionemin ecclesia demonstratam uel predictam esse
perspexerint, et precepta patienciae didicerint, (que nos
firmissimos reddunt, ut etiamsi uiderentur in ecclesia
zizania, tamen non inpediatur aut fides, aut karitas nostra,
et quoniam zizania in ecclesia esse cernimus, non
ideo ipsi de ecclesia recedamus) destituendam putant
ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam
securitatem prepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat,
nisi dicere quid cauendum sit, quidue faciendum sit;
quodlibet autem quisque faciat non curare. Nos uero ad
sanam doctrinam pertinere arbitramur utrisque testimoniis
uitam sententiamque moderare, ut et canes
in ecclesia propter pacem ecclesiae tolleremus, et canibus
sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. Cum
uero per negligentiam prepositorum, siue per aliquam
excusabilem necessitatem, siue per occultas obreptiones
inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina
corrigere aut cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in
cor nostrum inpia et perniciosa presumptio, qua estimemus
nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non
inquinemur, atque ita post nos trahere conemur, ueluti
mundos sanctosque discipulos ab unitatis conpage quasi a
malorum coniunctione separatos, ueniant in mentem
illae de scripturis similitudines, et diuina oracula, uel certissima
exempla, quibus demonstratum et pronunciatum
est, malos in ecclesia bonis permixtos usque in finem
seculi tempusque iudicii futuri, malos tollerandos
nichilque bonis in unitate ac participatione sacramentorum,
qui eorum factis non consenserint, obfuturos. §. 1.
Cum uero eis, per quos ecclesia regitur, adest pace salua
potestas disciplinae aduersus inprobos aut nefarios exercendae,
tunc rursus, neque socordia neque segnitia
dormiamus, sed aculeis preceptorum, que ad seueritatem
cohercionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus
nostros in uia Domini ex utrisque testimoniis illo duce
atque adiutore dirigentes, nec patienciae nomine torpescamus,
nec obtentu diligentiae seuiamus.