Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. Infidelium colloquia et conuiuia non sunt euitanda.

Infideles non possumus Christo lucrari, si colloquium
eorum uitamus et conuiuium. Unde et Dominus cum
publicanis et peccatoribus manducauit et bibit. In his uero,
qui intus sunt, id est infidelibus, putredo resecanda est.
Gratian. Hinc etiam, cum Propheta dicit: "Facit Dominus
iudicium omnibus iniuriam patientibus," exponendo addidit
Augustinus: "ab his, qui non sunt sui iuris, in quos nequit disciplina
exerceri." §. 1. Item, quando multitudo est in scelere, nec
salua pace ecclesiae mala puniri possunt, tolleranda sunt
pocius, quam uiolata pace ecclesiae punienda.
Unde Augustinus ait: [in libro de fide et operibus,
c. 4. et 5.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

905/906
Gehe zu Spalte: