Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. In lege cuique permittebatur diligere amicum, et odire inimicum.

Cum in lege scriptum sit: "Diliges amicum tuum, et
odio habebis inimicum tuum," accepta tunc licentia iustis
fuerat, ut Dei suosque aduersarios, quanta possent uirtute,
conprimerent, eosque iure gladii ferirent. Quod
in nouo proculdubio testamento conpescitur, cum per semetipsam
ueritas predicat, dicens: "Diligite inimicos uestros,
benefacite his, qui oderunt uos." Quid ergo per tauros,
nisi ueteris testamenti patres signantur? Nam dum ex
permissione legis acceperant, quatinus aduersarios suos odii
retributione percuterent (ut ita dicam), quid aliud quam
tauri erant, qui inimicos suos cornu corporeae uirtutis feriebant?
Quid uero per altilia, nisi patres noui testamenti figurantur?
qui dum gratiam internae pinguedinis percipiunt,
a terrenis desideriis innitentes, contenplationis penna
ad sublimia quasi se subleuant.
Gratian. His ita respondetur: Sunt quedam, que salubri
tantum ammonitione sunt corripienda, non corporalibus flagellis
sunt animaduertenda; sed eorum uindicta diuino examini
tantum est reseruanda, quando in delinquentes disciplinam uidelicet
exercere non possumus, uel quia non sunt nostri iuris, uel quia
illorum crimina, etsi nobis nota sunt, tamen manifestis indiciis
probari non possunt. §. 1. De his, qui non sunt nostri iuris, ait
Apostolus in epistola prima ad Chorinthios: "Quid enim michi
attinet de his, qui foris sunt, iudicare? de his enim Dominus iudicabit."


Quod Augustinus exponens ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

903/904
Gehe zu Spalte: