C. XV. Presens ecclesia simul recipit bonos et malos.
Item Gregorius. [homilia XXXVIII. Euang.]Hec autem uita, que inter celum et infernum sita est,
sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium ciues communiter
recipit: quos tamen sancta ecclesia et indiscrete
suscipit, et postmodum in egressione discernet.
Si igitur boni estis, quamdiu in hac uita subsistitis,
equanimiter tollerate malos. Nam quisquis malos
non tollerat, ipse sibi per intollerantiam testis est, quia
bonus non est. Abel enim esse rennuit, quem Cain malicia
non exercet.
II. Pars. Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod
malorum uindicta Deo reseruanda est, nec sunt corporaliter
puniendi, sed crebra ammonitione, et karitatis beneficio ad correctionem
inuitandi. Unde Christus ait in euangelio: "Audistis:
quia dictum est in lege," (quem modum ulcionis lex statuit)
"Oculum pro oculo, dentem pro dente." Ego autem hanc uicissitudinem
tollens, et ad mansuetudinem et karitatis perfectionem
uos inuitans, dico uobis: "Nolite resistere malo, sed diligite
inimicos uestros, benefacite his, qui oderunt uos, ut sitis filii
patris uestri, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et
pluit super iustos et iniustos." Hinc Paulus ait: "Si esurierit
inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi." Omnis
autem iniquus bonorum est inimicus; omnis enim
amicus huius seculi inimicus est Dei. Inimicus autem Dei
bonitatis et iusticiae est inimicus, ac per hoc amatorem iusticiae
et bonitatis diligere non potest. Cum ergo inimicos diligere, uel
illis benefacere, cibum et potum subministrare iubemur: inimicos
persequi et punire prohibemur. §. 1. In lege enim ueteris testamenti
corporalis pena statuta est: in lege uero euangelii omni
peccanti per penitenciam uenia promittitur. Unde illa a terrore
incepit, dicens: "Ego sum Dominus Deus zelotes, uisitans
peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem."
Hec uero a lenitate mansuetudinis et misericordiae, ita
inquiens: "Beati pauperes spiritu, beati mites, beati misericordes,
quoniam ipsi misericordiam consequentur." In illa dicebatur:
"Qui fecerit hoc uel illud, morte moriatur." In ista
dicitur: "Gaudeo super uno peccatore penitenciam agente,
quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent penitencia."
Item: "Non ueni uocare iustos, sed peccatores." Item:
"Estote misericordes, sicut et pater uester misericors est." Inicium
quoque predicationis saluatoris nostri, et preconis eiusdem,
ad penitenciam peccatores inuitauit. Sic enim uterque exorsus
est: "Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum
celorum." Sic et in Actibus Apostolorum, cum Iudei, conpuncti
de scelere mortis Christi, dicerent Petro: "Quid faciemus,
uiri fratres?" legitur Petrus his respondisse: "Penitenciam
agite, et baptizetur unusquisque uestrum." Et, ut uniuersaliter
dicatur, in lege populus ille rudis seruili timore penarum cogebatur:
unde et legem in pedagogum accepit. In euangelio autem
populus gratiae liber et adultus filiali amore, et hereditatis certitudine
ad cultum diuinae seruitutis inuitatur. Unde, cum quidam
legem, quasi cohercentem, predicarent esse tenendam simul cum
gratia, ait Apostolus: "Non enim accepistis spiritum seruitutis
iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in
quo clamamus: Abba pater." §. 2. Hinc etiam Gregorius
ait in expositione euangelii: "Simile factum est regnum celorum
homini regi, qui fecit nuptias filio suo."