Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Pastor est diligendus, mercenarius tollerandus, latro cauendus.

Tres personas dixit Dominus (et debemus illas inuestigare)
in euangelio, pastoris, et mercenarii, et furis.
Pastorem dixit animam suam ponere pro ouibus, et
intrare per ianuam. Furem dixit et latronem ascendere
per aliam partem. Mercenarium dixit, lupum uel etiam
furem si uideat, fugere, quia non est illi cura de ouibus:
mercenarius autem est, non pastor. Ille intrat per
ianuam, qui pastor est; ille ascendit per aliam partem,
qui fur est; ille uidens eos, qui uolunt oues tollere, timet
et fugit, quia mercenarius est, nec illi cura est de
ouibus, mercenarius est enim. Si inuenerimus tres istas
personas, inuenit sanctitas uestra quos diligatis, quos
tolleretis, quos caueatis. Diligendus est pastor, tollerandus
est mercenarius, cauendus est latro.
Gratian. Ecce, quod mali tollerandi sunt, nec corporali,


sed spirituali uindicta sunt puniendi. Unde, cum discipuli non
recepti a Samaritanis ignem celitus super eos deducere uoluerunt,
dicentes magistro: "Vis dicimus descendat ignis de celo,
et consumat eos?" audierunt: "Nescitis, cuius spiritus estis?"
Item: "Omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

901/902
Gehe zu Spalte: