Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Mali, quos ecclesia recipit, nec expellit, a bonis sunt tollerandi.

Idem in libro I. de unico baptismo.
Forte in populo Dei stat iuxta te auarus, raptor,
inhians rebus alienis, quem nosti talem, et fidelis est, uel
potius fidelis uocatur. Non eum potes de ecclesia pellere, non
habes aliquem aditum castigando et corripiendo illum
corrigere, accessurus est tecum ad altare. Noli timere:
unusquisque onus suum portabit. Item: §. 1. Quomodo
(inquis) ferrem quem noui malum? nonne melius ipsum
ferres, quam te foras efferres? Ecce, quomodo ferres:
adtende Apostolum dicentem: "Unusquisque proprium
onus portabit." Liberet te ista sententia. Non
enim conmunicares cum illo auariciam, sed conmunicares
cum illo Christi mensam. Et quid tibi obesset, si cum
illo conmunicares mensam Christi? Apostolus dicit: "Qui
enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et
bibit:" sibi, non tibi. Sane si iudex es, si iudicandi potestatem
accepisti, ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si
ueris documentis testibusque conuincitur, coherce, corripe,
excommunica, degrada.
Gratian. Est et alia distinctio tollerandorum et cauendorum,
quam ex uerbis Augustini licet colligere, dicentis: [serm. XLIX.
de uerbis Domini]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

901/902
Gehe zu Spalte: