Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Non maculant innocentes facta nocentium, que ab eis credi non possunt.

Idem in epistola [XLVIII.] ad Vincentium.
Quam magnum est crimen ab istorum innocentium
communione separari? Nam et facta nocentium, que innocentibus
demonstrari, uel ab innocentibus credi non possunt,
non inquinant quemquam, si propter innocentes


etiam cognita sustinentur. Non enim propter malos
boni deserendi, sed propter bonos mali tollerandi sunt, sicut
tollerauerunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec
communionem sacramentorum illius populi relinquebant;
sicut ipse Dominus nocentem Iudam usque ad condignum
eius exitum tollerauit, et eum sacram cenam cum innocentibus
communicare permisit, sicut tollerauerunt Apostoli
eos, qui per inuidiam (que ipsius diaboli est uicium)
Christum annunciabant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

901/902
Gehe zu Spalte: