Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Non te maculat malus, si ei non consentis, sed ipsum redarguis.

Idem in sermone [XVIII.] de uerbis Euangelii.
A malis disiungimini semper corde: ad tempus caute
corpore copulamini. §. 6. Duobus modis non te maculat
malus: si non consentias, et si redarguas. Hoc est non
conmunicare, non consentire; conmunicatur quippe, quando
facto eius consortium uoluntatis uel approbationis adiungitur.
§. 2. Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis;
neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes,
ut insultantes arguatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

901/902
Gehe zu Spalte: