Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Aliena peccata in ecclesia alicui non preiudicant.

Idem in epistola Concilii ad Donatistas.
Si quis a catholica ecclesia fuerit separatus, quantumlibet
laudabiliter se uiuere existimet, hoc solo scelere,


quod a Christianitate disiunctus est, non habebit uitam,
sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac
sancta ecclesia bene uixerit, nichil ei preiudicant aliena
peccata; quia in ea unusquisque proprium onus portabit,
sicut Apostolus ait. §. 1. Ergo conmunio malorum
non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed
consensio factorum. Nam si in malis factis non eis quisque
consentiat, malus causam suam portat, nec preiudicat
alteri, quem in consensione mali operis non habet
socium criminis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

899/900
Gehe zu Spalte: