Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Quid sit malis sociari.

Idem. [in eodem capite continuo]
Ita plane, sociatur, id est si mali aliquid cum eis
conmittit, aut conmittentibus fauet. Si autem neutrum facit,
nullo modo sociatur. Porro, si addat tertium, ut non sit
in uindicando piger, sed uel corripiat iustus in misericordia
et arguat, uel etiam, si eam personam gerit, et ratio conseruandae
pacis admittit, et coram omnibus peccantes
arguat, ut ceteri timeant, remoueatur etiam uel ab aliquo
gradu honoris, uel ab ipsa conmunione sacramentorum, et
hec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi
faciat, plenissimum offitium non solum castissimae
innocentiae, sed etiam diligentissimae seueritatis inpleuit.
Ubi autem cetera inpediuntur, illa duo semper retenta incorruptum
castumque custodiunt, ut nec faciat malum, nec
approbet factum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

899/900
Gehe zu Spalte: