Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Pacificus est qui corrigit quod potest, uel excludit a se quod non potest.

Idem in secundo libro contra Parmenianum, c. 1.
Quisquis uel quod potest arguendo corrigit, uel quod
corrigere non potest saluo pacis uinculo excludit, uel quod
saluo pacis uinculo excludere non potest equitate inprobat,
firmitate supportat, hic est pacificus, et ab isto maledicto,
quo scriptura dicit: "Vae his, qui dicunt quod nequam
est bonum, et quod bonum est nequam," omnino liber,
prorsus securus, penitus est alienus. §. 1. Quomodo,
inquit Parmenianus, incorruptus poteris permanere, qui
corruptis sociaris?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

899/900
Gehe zu Spalte: