Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. De eodem.

Idem. [serm. XVIII. de uerbis Domini]
Ecce, inquiunt, dicit Propheta: "Recedite, exite
inde, et inmundum ne tetigeritis." Quomodo ergo malos
tollerabimus pro pace, a quibus exire et recedere iubemur,
ne tangamus inmundum? Nos istam recessionem spiritualiter
intelligimus: illi corporaliter. Nam et ego clamo cum


Propheta; equalia sumus uasa, utitur nobis Deus in
dispensatione uestra. Clamamus nos, et dicimus uobis,
recedite et exite inde, et inmundum ne tetigeritis, sed
contactu cordis, non corporis. Quid est enim tangere inmundum,
nisi consentire peccatis? Quid est autem exire
inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum,
quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona, salua
pace, fieri potest? Et paulo post: §. 1. Ergo, fratres mei,
quotquot habetis inter uos, qui adhuc amore seculi pregrauantur,
auaros, periuros, adulteros, spectatores nugarum,
consultores mathematicorum, phanaticorum, augurum,
aruspicum, ebriosos, luxuriosos, quicquid inter uos malorum
esse nostis, quantum potestis, inprobate, ut corde recedatis,
et redarguite, ut exeatis inde, et nolite consentire,
ut inmundum non tangatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

899/900
Gehe zu Spalte: