Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Pro pace ecclesiae mali sunt tollerandi.

Idem super Iohannem. [tractatu L., ad c. 12.]
Quid ergo uoluit Dominus noster Iesus Christus, fratres
mei, ammonere ecclesiam suam, quando unum perditum
inter duodecim habere uoluit, nisi ut malos tolleremus, ne
corpus Christi diuidamus? Ecce inter sanctos est Iudas,
ecce fur est Iudas, et, ne contendas, fur et sacrilegus,
non qualiscumque fur, sed loculorum dominicorum, sed
sacrorum. Sic crimina discernuntur in fure qualiscumque
furti et peculatus (peculatus enim dicitur furtum
de re publica, et non sic iudicatur furtum rei priuatae, quomodo
publicae), quanto uehementius est iudicandus sacrilegus
fur, non undecumque tollere hoc est, sed de
ecclesia. Qui aliquid de ecclesia furatur Iudae proditori
conparatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

899/900
Gehe zu Spalte: