C. I. Quomodo mali sunt tollerandi, et quomodo ab eis sit recedendum.
Tollerandi sunt quidem mali pro pace, nec corporaliterab eis recedatur; sed spiritualiter exire est facere quod
pertinet ad correctionem malorum, quantum licet pro gradu
cuiusque, salua pace; displicere est non tangere. Non enim
prophetae, qui hoc dicebant, populum suum dimiserunt,
sed inter eos habitabant, quos increpabant, unum templum
cum eis intrabant, eadem sacramenta celebrabant. Hoc
ergo est exire, ore non parcere, hoc est inmundum non
tangere, uoluntate non consentire.