Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Qui diuina mandata contempnunt seueris coherceantur uindictis.

Item Calixtus. [epist. II. ad Episcopos Galliae]
Iustum est, ut qui diuina contempnunt mandata et
inobedientes paternis existunt iussionibus, seuerioribus
corrigantur uindictis, quatinus ceteri talia conmittere timeant,
et deus gaudeat fraterna concordia, et cuncti
sumant seueritatis atque bonitatis exemplum. Nam si (quod
absit) ecclesiasticam sollicitudinem uigoremque negligimus,
perdit desidia disciplinam, et animabus fidelium profecto
nocebitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

897/898
Gehe zu Spalte: