Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Quantum interest inter persecutionem hereticorum et catholicorum.

Item eiusdem contra Petilianum. [I. II. c. 88.]
Pro membris Christi aduersus uos seuiunt, et uobis
resistunt, quicumque in ecclesia eo animo sunt, quo
tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit.
Sed multum interest inter uestram persecutionem, et
istorum. Vos similes estis seruo sacerdotis, quia seruientes
principibus uestris aduersus ecclesiam catholicam,
id est aduersus corpus Christi, armamini. Isti autem tales
sunt, qualis Petrus tunc fuit, qui pro Christi corpore, id est
pro ecclesia, etiam corporaliter pugnauit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

897/898
Gehe zu Spalte: