QUESTIO III.
GRATIANUS.Quod uero iniuria sociorum armis propulsanda non sit,
exemplis et auctoritatibus probatur. Dominus enim, cum ab
Herode quereretur ad interficiendum, non patrocinium sibi quesiuit
armorum, cum occulto instinctu posset in eum conuertisse
manus Iudeorum, sed fugiens in Egyptum latuit ibi per septennium.
Sic etiam, cum a Iudeis lapidibus peteretur, abscondit
se, et exiuit de templo. Sic etiam, cum duceretur ad crucem,
noluit conmouere aduersus seniores Iudeorum turbam, que nuper
ei obuiam processerat, et cum palmis et laudibus eum receperat.
Sic etiam interrogatus a Pilato, an rex esset, ait: "Regnum
meum non est de hoc mundo. Si enim esset de hoc mundo, ministri
utique mei decertarent, ut ego non traderer Iudeis," insinuans
illos ad regnum huius mundi pertinere, qui auxilio humanarum
uirium, non diuino presidio ab inminenti iniuria se tueri contendunt.
Item, cum discipulis suis ait: "Si uos persecuti fuerint
in una ciuitate, fugite in aliam," non arma armis, sed fugam
persequentibus docuit obponi. §. 1. Item, sicut in Ysaia legitur,
Egyptus a Nabuchodonosor deuastata est, quia filiis Israel contra
Assyrios et Chaldeos protectionis et defensionis auxilium promisit.
Unde dictum est: "Baculus harundineus rex Egypti, super
quem si aliquis innisus fuerit, confringetur, et perforabit manum
innitentis." Ipsi etiam Iudei captiui ducti sunt, quia spem suae
liberationis non in solo Deo, sed etiam in homine posuerunt.
Sic etiam de primis credentibus legitur, quod rapinam suorum
bonorum cum gaudio suscipiebant, non querentes sibi aliorum
patrocinia, sed gaudentes, quoniam digni inueniebantur pro nomine
Iesu contumeliam pati. Sic et Apostolus in prima epistola
persuadet Chorinthiis, ut iniuriam et fraudem patienter ferant
pocius, quam repetendo fratres scandalizent. Sic ab ydolotitis
et a qualibet esca censet abstinendum pocius, quam cum scandalo
fratrum edamus. Sic et a sumptibus abstinet, ne aliquod offendiculum
euangelio Christi prestaret. Cum ergo ille, qui ab iniuria
armis arcetur, non minus scandalizetur quam ille, a quo ablata
coram iudice reposcuntur, patet, quod ad propulsandam iniuriam
non sunt petenda armorum auxilia. Quod autem petendum non
est, illud iure prestari non debet. §. 2. Sed multa rite prestantur,
que tamen iure non petuntur. Bonus enim non rite
iniuriae uindictam peteret quia malum pro malo redderet
quam tamen iudex recte infligeret, nec nisi bonum pro malo
redderet.
Unde Augustinus in expositione Psalmi CVIII. ait: