Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II Nichil interest ad iusticiam, siue aperte siue ex insidiis aliquis pugnet.

Item Augustinus in libro questionum. [VI., quest. 10.]
Dominus Deus noster iubet ad Iesum Naue, ut constituat
sibi retrorsum insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum
hostibus. Hinc admonemur, hoc non iniuste fieri
ab his, qui iustum bellum gerunt, ut nichil iustus precipue
cogitet in his rebus, nisi ut bellum suscipiat cui bellare
fas est. Non enim fas est omnibus. Cum autem iustum
bellum susceperit, utrum aperte pugnet, an ex insidiis,
nichil ad iusticiam interest. Iusta autem bella solent diffiniri,
que ulciscuntur iniurias, sic gens et ciuitas, petenda est,
que uel uindicare neglexerit quod a suis inprobe factum
est, uel reddere quod per iniurias ablatum est. Sed et


hoc genus belli sine dubio iustum est, quod Deus inperat,
qui, nouit quid cuique fieri debeat; in quo bello
ductor exercitus uel ipse populus non tam auctor belli, quam
minister iudicandus est.
Gratian. Cum ergo iustum bellum sit, quod ex edicto geritur,
uel quo iniuriae ulciscuntur, queritur, quomodo a filiis Israel iusta
bella gerebantur.
De his ita scribit Augustinus in questionibus Numeri:
[quest. 44. ad c. 20.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

893/894
Gehe zu Spalte: