Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VII. Summa est laus miliciae republicae utilitatibus obedientiam exhibere.

Item Gregorius uniuersis militibus Neapolim.
[lib. XII. epist. 24.]
Summa laus miliciae inter alia bona merita hec est,
obedientiam reipublicae utilitatibus exhibere, quicquid
sibi utiliter inperatum fuerit obtemperare, sicut etiam
nunc deuotionem uestram fecisse didicimus, que epistolis
nostris, quibus magnificum uirum Constantium tribunum
custodiae ciuitatis deputauimus preesse, paruit, et congruam
militaris deuotionis obedientiam demonstrauit. Unde
scriptis uos presentibus curauimus admonendos, uti predicto
magnifico uiro tribuno, sicut et fecistis, omnem
debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate uel conseruanda
ciuitate obedientiam exhibere, quatinus quicquid a
uobis hactenus bene gestum agnoscitur per presentem
temporis uigilantiam ac sollicitudinem augmentetis.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod militare non est
peccatum, et quod precepta patienciae in preparatione cordis, non
ostentatione corporis seruanda sunt.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

893/894